Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 12: Versus 28

Si autem ego.Illa pars:Si ego in Beelzebub ejicio daemones,ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis.Si autem ego in spiritu Dei.Hic Lucas ait:in digitoLuc. 11.. Digitus dicitur Spiritus sanctus pro partitione donorum. Regnum Dei, vel seipsum dicit. Unde alibi:Medius inter vos stetit, quem vos nescitisLuc. 11, Joan. 1.. Vel, regnum quod Joannes et ipse Jesus praedicavit.Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorumMatth. 21.. Est et tertium regnum Scripturae sanctae, quod aufertur a Judaeis et datur genti facienti fructum ejus. Vel regnum, id est, omnes mundi partes, Apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.
(* Traductions européennes)